- PUERI Doctrinae
- PUERI Doctrinaecum celebranda est Actio fidei, uti vocatur in Ecclesia Roman. processionem hanc sollemnem inchoare soliti. Ita enim Regin. Gonsalvius, Hispali illam fieri ait: Primo in loco procedunt pueri doctrinae (ex Collegio, quod Domum Doctrinae vulgo vocant, ubi pueri instituuntur, adsciti) qui tum veste, tum cantu, tum ordine, in quo per Clericos aliquot superpelliceis indutos continentur, religionem incutiunt. Cantiones autem, quibus defunguntur, sunt Litaniae Sanctorum alternis vicibus repetitae, alternô chorô respondente, Ora pra illis, Hos sequuntur e vestigio vincti ipsi, Paenitentiales vulgo appellati, ordine per classes disposti. Qui levioribus censuris sunt notati, primum ab ordine illorum puerorum locum tenent, incedentes cum candelis exstinctis, restibus collo insertis, lupatis ligneis, tiaris papyraceis, reatus signis. Sequuntur Sambeniti, de quibus infra. Tandem Samarrâ inclusi, et rogo destinati, vide itidem hâ voce. Vinctis singulis claudunt utrumque latus Familiares duo armati custodiae, addunturque morituris duo Monachi aut Theatrini, solatii causâ. Vinctorum ordinem insequitur Senatus Urbis universus, Nobilitas, Status Ecclesiasticus, Capitulum Ecclesiae Maioris, Abbates et Priores. Post hos spatii nonnihil vacuô relictô, Fiscalis Inquisitionis praetensô ac explicatô vexillô, Labarophori locum tenet. Demum ipsi Patres Fidei succedunt, inceslu lentô etc. Pompam claudit multitudo plebis innumerabilis sine ordine et nomine. Vide Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 4. c. 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.